Carmina Burana

,

Cantiones Profanae

FORTUNA IMPERATRIX MUNDI

1. Coro: O FORTUNA
 

O Fortuna, velut Luna statu variabilis, semper crescis aut decrescis; vita detestabilis nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem, egestatem, potestatem dissolvit ut glaciem. Sors immanis et inanis rota tu volubilis, status malus, vana salus semper dissolubilis, obumbrata et velata michi quoque niteris; nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris. Sors salutis et virtutis michi nunc contraria est affectus et defectus semper in angaria. Hac in hora sine mora corde pulsum tangite; quod per sortem sternit fortem, mecum omnes plangite!

2. Coro: FORTUNE PLANGO VULNERA 1. Fortune plango vulnera stillantibus ocellis, qoud sua michi munera subtrahit rebellis. |: Verum est, quod legitur fronte capillata, sed plerumque sequitur Occasio calvata.:| 2. In Fortune solio sederam elatus, prosperitatis vario flore coronatus; |: quisquid enim florui felix et beatus, nunc a summo corrui gloria privatus.:| 3. Fortune rota volvitur: descendo minoratus; alter in altum tolitur; nimis exaltatus |: rex sedet in vertice caveat ruinam! nam sub axe legimus Hecubam reginam.:| Teil I, PRIMO VERE 3. Coro: VERIS LETA FACIES Veris leta facies mundo propinatur, hiemalis acies victa iam fugatur, in vestitu vario Flora principatur, nemorumdulcisons, qui cantu celebratur. Ahh Flore fusus gremio Phebus novo more risum dat, hoc vario iam stipate flore. Zephyrus nectareo spirans in odore; certatim pro bravio curamus in amore. Ahh Cytharizat cantico dulcis Philomena, flore rident vario prata iam serena, salit cetus avium sive per amena, chorus promit virginum iam gaudia millena. Ahh 4. Solo: OMNIA SOL TEMPERAT Omnia sol temperat purus et subtilis, novo mundo reserat faciem Aprilis, ad Amorem properat animus herilis, et iocundis imperat deus puerilis. Rerum tanta novitas in sollemni vere et veris auctoritas iubet nos gaudere, vias prebet solitas, et in tuo vere fides est probitas tuum retinere. Ama me fideliter! fidem meam nota: de corde totaliter et ex mente tota sum presentialiterabsens in remota, quisquis amat taliter, volvitur in rota. 5. Coro: ECCE GRATUM Ecce gratum, ecce gratum et obtatum Ver reducit gaudia, ecce gratum et obtatum Ver reducit gaudia, purpuratum florit pratum, Sol serenat omnia. Iam iam cedant tristia! Estas redit, nunc recedit Hyemis sevitia, Iam iam cedant tristia! Estas redit, nunc recedit Hyemis sevitia, Estas redit nunc recedit, Estas redit nunc recedit Hyemis sevitia. Iam liquescit, iam liquescit et decrescit grando nix etcetera, iam liquescit et decrescit grando nix etcetera; bruma fugit, et iam sugit Ver Estatis ubera; illi mens est misera, qui nec vivit, nec lascivit sub Estatis dextera; illi mens est misera, qui nec vivit, nec lascivit sub Estatis dextera qui nec vivit, nec lascivit, qui nec vivit, nec lascivit sub Estatis dextera. Gloriantur! Gloriantur et laetantur in melle dulcedinis Gloriantur et laetantur in melle dulcedinis, qui conantur, ut utantur premio Cupidinis; simus jussu Cypridis gloriantes et laetantes pares esse Paridis, simus jussu Cypridis gloriantes et laetantes pares esse Paridis, gloriantes et laetantes pares esse Paridis. UF DEM ANGER 6. Tanz (tacet) 7. Coro: FLORET SILVA Floret, floret, floret silva nobilis, floret silva nobilis floribus, floribus, floribus et, et foliis, foliis, foliis. Ubi est antiquus meus amicus, meus amicus? Ubi est antiquus meus amicus, meus amicus? Ahh! Hinc, hinc, hinc, hinc equitavit, equitavit, equitavit, equitavit, -tavit, -tavit, -tavit, -tavit, -tavit. Eia, eia, eia, quis me amabit? Floret, floret, floret silva undique, floret silva undique, nah mime gesellen, nah mime gesellen, nah mime gesellen ist, ist, ist mir wê, ist mir wê, ist mir wê. Gruonet der walt allenthalben, allenthalben, wâ ist min geselle alse lange, alse lange, alse lange? Ahh! Der, der, der, der ist geriten hinnen, geriten hinnen, geriten hinnen, hinnen, hinnen, hinnen, hinnen, hinnen, owî, owî, owî, wer soll mich minnen? Ahh! 8. Soli e Coro: CHRAMER, GIP DIE VARWE MIR 1. Chramer, gip die Varwe mir, die min wengel roete, damit ich die jungen man an ir dank der minnenliebe noete. |: Seht mich an, jungen man! Lat mich iu gevallen. :| 2. Minnet, tugentliche man, minnecliche frouwen! Minne tout iu hoch gemout unde lat iuch in hohen eren schouwen. |: Seht mich an, jungen man! Lat mich iu gevallen. :| 3. Wol dir, werlt, daz du bist also freudenriche! Ich will dir sin undertan durch din liebe immer sicherliche. |: Seht mich an, jungen man! Lat mich iu gevallen. :| 9. REIE Coro: Swaz hie gat umbe Swaz hie gat umbe das sint allez megede, wellent an man alle, alle, alle, alle disen summer gan! Ahh! Coro piccolo: Chume, chum geselle min Chume, chum, geselle min, ih enbite harte din, ih enbite harte din, chume, chum geselle min. Suzer roservarwer munt, chum un mache mich gesunt, chum un mache mich gesunt, suzer roservarwer munt. Coro:Swaz hie gat umbe Swaz hie gat umbe das sint allez megede, wellent an man alle, alle, alle, alle disen summer gan! Ahh! 10. WERE DIU WERLT ALLE MIN Were diu werlt alle min von deme mere unze an den Rin, des wolt ih mih darben, des wolt ih mih darben, daz diu chünegin von Engellant, von Engellant, lege an minen armen. Hei!

11. Solo: ESTUANS INTERITUS Estuans interitus ira vehementi in amaritudine lopuor mee menti: factus de materia, cinis elementi similis sum folio, de quo ludunt venti. Cum sit enim proprium viro sapienti supra petra ponere sedem fundamenti, stultus ego comparor fluvio labenti, sub eodem tramite numquam permanenti. Feror ego veluti sine nauta navis, ut per vias aeris vaga fertur avis, non me tenent vincula, non me tenent clavis, quero mihi similes,et adiungor pravis. Mihi cordis gravitas res videtur gravis; iocus est amabilis dulciorque favis; quisquid Venus imperat, labor est suavis, que numquam in cordibus habitat ignavis. Via lata gradior more iuventutis implicor et vititis immemor virtutis, voluptatis avidus magis quam salutis, mortuus in anima curam gero cutis. 12. Solo e Coro: OLIM LACUS COLUERAM 1. Olim lacus colueram, olim pulcher extiteram, dum cigus ego fueram. Miser, miser! Modo niger et ustus fortiter! 2. Girat, regirat garcifer; me rogus urit fortiter: propinat me nunc dapifer, Miser, miser! Modo niger et ustus fortiter! 3. Nunc in scutella iaceo, et volitare nequo dentes frendentes video: Miser, miser! Modo niger et ustus fortiter! 13. Solo e Coro: EGO SUM ABBAS Ego, ego! Ego sum abbas, sum abbas, sum abbas Cucaniensis. Et consilium meum est cum bibulis, et in secta est voluntas mea est et qui mane ne quesierit in taberna, post vesperam nudus egredietur, et sic denudatus, sic denudatus veste clamabit: Wafna! Wafna! Quid fecisti sors turpissima? Nostre vite gaudia abstulisti omnia! Ha! Ha! 14. Coro: IN TABERNA QUANDO SUMUS In taberna quando sumus, non curamus quid sit humus, sed ad ludum properamus, cui semper insudamus. Quid agatur in taberna, ubi nummus est pincerna, |: hoc est opus ut queratur, si quid loquar, audiatur. :| Quidam ludunt, quidam bibunt, quidam indiscrete vivunt. Sed in ludo qui morantur, ex his quidam denudantur quidam ibi vestinuntur, quidam saccis induuntur. |: Ibi nullus timet mortem sed pro Baccho mittunt sortem. :| Primo pro nummata vini, ex hac bibunt libertini; semel bibunt pro captivis, post hec bibunt ter pro vivis, quater pro Christianis cunctis, quinquis pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis. Octies pro fratribus perversis, ninies pro monachis dispersis, decies pro navigantibus, undecies pro discortantibus, duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter agentibus. Tam pro papa quam pro rege bibunt omnes sine lege. Bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus, bibit ille, bibit illa, bibit albus, bibit niger, bibit constans, bibit vagus, bibit rudis, bibit magus. Bibit pauper et egrotus, bibit exul et ignotus, bibit puer, bibit canus, bibit presul et decanus, bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater, bibit iste, bibit ille, bibunt centum, bibunt mille. Parum sexcente nummate durant, cum immoderate bibunt omnes sine meta, quamvis bibant mente leta; sic nos rodunt omnes gentes, et sic erimus egentes. Qui nos rodunt confundantur et cum iustis non scribantur. IO! IO! Teil III COUR D'AMOURS 15. Solo: AMOR VOLAT UNDIQUE Amor volat undique; captus est libidine. Juvenes, invencule con iuguntur merito. Si quasine socio, caret omni gaudio; tenet noctis infima sub intimo cordis in custodia: fit res a marissima. 16. Solo: DIES, NOX ET OMNIA Dies, nox et omnia michi sunt contraria, virginum colloquiam, me fay planszer, oy suvenz suspirer, plu me fay temer. O sodales, ludite, vos qui scitis dicite, michi mesto parcite, grandey dolur, attamen consulite per voster honur. Tua pulchra facies, me fay planszer milies, pectus habet glacies. A remender statim vivus fierem per un baser. 17. Solo: STETIT PUELLA Stetit puella rufa tunica; si quis cam tetigit tunica crepuit. Eia, eia. Steti puella tamquam rosula; facie splenduit, os eius floruit. Eia, eia. 18. Solo e Coro: CIRCA MEA PECTORA 1. Circa mea pectora multa sunt suspiria de tua puchritudine, que me ledunt misere. Circa mea pectora multa sunt suspiria. |: Manda liet, manda liet, min geselle chomet niet! :| |: Manda Liet, :| min geselle chomet niet, |: min geselle, :| min geselle chomet niet, |: min geselle, :| min geselle chomet niet, niet, niet, niet, niet! 2. Tui lucent oculi sicut solis radii, sicut splendor fulguris lucem donans tenebris. Tui lucent oculi sicut solis radii, |: Manda liet, manda liet, min geselle chomet niet! :| |: Manda Liet, :| min geselle chomet niet, |: min geselle, :| min geselle chomet niet, |: min geselle, :| min geselle chomet niet, niet, niet, niet, niet! 3. Velet deus, velent dii quod mente proposui: ut eius virginea reserassem vincula. Velet deus, velent dii quod mente proposui, |: Manda liet, manda liet, min geselle chomet niet! :| |: Manda Liet, :| min geselle chomet niet, |: min geselle, :| min geselle chomet niet, |: min geselle, :| min geselle chomet niet, niet, niet, niet, niet! 19. Soli: SI PUER CUM PUELLULA |: Si puer cum puellula moraretur in cellula, felix coniunctio. :| |: Amore suscrescente, pariter e medio :| |: avulso procul tedio, :| |: fit ludus ineffabilis membris, lacertis, labiis, :| si puer cum puellula moraretur in cellula, felix coniunctio. 20. Coro: VENI, VENI, VENIAS |: Veni, veni, veni, venias, :| |: Veni, veni, veni, venias, :| |: ne me mori, ne me mori facias, :| |: Hyrca, hyrca :| nazaza, nazaza, |: trilirivos, :|trilirivos! Pulcra tibi facies, -nazaza-, oculorum acies, -nazaza-, capillorum series, -nazaza-, o quam clara spezies! -nazaza-, Rosa rubicundior, -nazaza-, lilio candidior, -nazaza-, omnibus formosior, -nazaza-, semper, semper in te glorior! -nazaza-,-nazaza-,-nazaza-,-nazaza-. 21. Solo: IN TRUTINA In trutina mentis dubia fluctuant contraria lascivus amor et pudicitia. Sed eligo quod video, collum iugo prebeo; ad iugum tamen suave, suave transeo. 22. Soli e Coro: TEMPUS EST IOCUNDUM Tempus est iocundum, o virgines, o virgimes, modo con gaudete vos iuvenes. Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus, novus amor est quo pereo, qou pereo, quo pereo! Mea me confortat promissio, mea me deportat negatio. Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus, novus amor est quo pereo, qou pereo, quo pereo! Tempore brumali vir patiens, animo vernali lasciviens. Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus, novus amor est quo pereo, qou pereo, quo pereo! Mea mecum ludit virginitas, mea me detrudit simplicitas. Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus, novus amor est quo pereo, qou pereo, quo pereo! Veni, domicella, cum gaudio, veni, veni, pulchra, iam pereo. Oh, oh, oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus, novus amor est quo pereo, qou pereo, quo pereo! 23. Solo: DULCISSIME Dulcissime, ahh- totam tibi subdo me! BLANZIFLOR ET HELENA 24. Coro: AVE FORMOSISSIMA Ave formosissima gemma pretiosa, ave decus virginum, virgo gloriosa, ave mundi luminar, ave mundi rosa, |: Blanziflor et Helena, :| |: Venus, :| Venus generosa! FORTUNA IMPERATIX MUNDI 25. Coro: O FORTUNA O Fortuna, velut Luna statu variabilis, semper crescis aut decrescis; vita detestabilis nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem, egestatem, potestatem dissolvit ut glaciem. Sors immanis et inanis rota tu volubilis, status malus, vana salus semper dissolubilis, obumbrata et velata michi quoque niteris; nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris. Sors salutis et virtutis michi nunc contraria est affectus et defectus semper in angaria. Hac in hora sine mora corde pulsum tangite; quod per sortem sternit fortem, mecum omnes plangite!


Regresar a la puerta de la Casa de Maga
Regresar a la lista de poemas

free hit counter
hit counter